monumenta.ch > Gregorius Turonensis > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Turonensis, Historiae, 10, 3, 7
Sed expectantes iuxta placitum dies sex, nullum ex his venisse contemplati sunt. Chedinus autem cum tredecim ducibus levam Italiae ingressus est, quinque castella coepit, quibus etiam sacramenta exegit. Morbus etiam desenteriae graviter exercitum adficiebat, eo quod aeris incongrue insuetique his hominibus essent, ex quo plerique interierunt.